Found 1207 Results for: Ope
sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. (Liber Psalmorum 94, 9)
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. (Liber Psalmorum 100, 8)
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. (Liber Psalmorum 101, 26)
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 102, 22)
Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. (Liber Psalmorum 103, 9)
Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra: (Liber Psalmorum 103, 13)
Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. (Liber Psalmorum 103, 23)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. (Liber Psalmorum 103, 24)
Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis. (Liber Psalmorum 103, 31)
Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. (Liber Psalmorum 104, 1)
Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 105, 11)