Found 958 Results for: Omnia
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 102, 22)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. (Liber Psalmorum 103, 24)
Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. (Liber Psalmorum 103, 27)
Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. (Liber Psalmorum 103, 28)
Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Psalmorum 104, 2)
Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate. (Liber Psalmorum 110, 8)
Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. (Liber Psalmorum 113, 11)
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. (Liber Psalmorum 118, 13)
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. (Liber Psalmorum 118, 91)
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui. (Liber Psalmorum 118, 128)
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)