Found 541 Results for: Omni
Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt. (Prophetia Michaeae 7, 16)
Lauda, filia Sion ; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. (Prophetia Sophoniae 3, 14)
Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum, (Prophetia Sophoniae 3, 19)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)
Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea. (Prophetia Zachariae 13, 8)
Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)