Found 475 Results for: Omnem
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. (Epistula II ad Corinthios 9, 11)
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, (Epistula II ad Corinthios 10, 5)
et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)
supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (Epistula ad Ephesios 1, 21)
Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, (Epistula ad Ephesios 1, 22)
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)
ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: (Epistula ad Ephesios 6, 18)
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 21)
quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: (Epistula ad Colossenses 1, 19)