Found 30 Results for: Odit
Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
Sapiens non odit mandata et justitias, et non illidetur quasi in procella navis. (Liber Ecclesiasticus 33, 2)
Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens quam oderim: (Liber Ecclesiasticus 50, 27)
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)