Found 161 Results for: Noli
Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. (Liber Proverbiorum 3, 27)
Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. (Liber Proverbiorum 9, 8)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. (Liber Proverbiorum 23, 4)
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: (Liber Proverbiorum 23, 20)
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; (Liber Proverbiorum 31, 4)
Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. (Liber Ecclesiastes 7, 17)
Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. (Liber Ecclesiastes 7, 18)