Found 478 Results for: Noc
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. (Liber Genesis 26, 24)
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 15)
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31, 40)
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 31, 55)
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, (Liber Genesis 32, 13)
Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 21)
Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: (Liber Genesis 40, 5)
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. (Liber Genesis 40, 15)
ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. (Liber Genesis 41, 11)
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)