Found 13039 Results for: No
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)
Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? (Liber Leviticus 25, 20)
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: (Liber Leviticus 25, 21)
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: (Liber Leviticus 25, 23)
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, (Liber Leviticus 25, 26)
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. (Liber Leviticus 25, 30)
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)
si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. (Liber Leviticus 25, 33)
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. (Liber Leviticus 25, 34)
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. (Liber Leviticus 25, 37)