Found 13039 Results for: No
Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 15)
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 16)
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)