Found 13039 Results for: No
mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: (Liber Leviticus 16, 8)
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: (Liber Leviticus 16, 9)
cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)
In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)
Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 17, 12)