Found 13039 Results for: No
Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 19)
Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. (Liber Genesis 5, 21)
Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 22)
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. (Liber Genesis 5, 23)
Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)
Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 27)
vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. (Liber Genesis 5, 29)
Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 30)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)
Noë vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)