Found 13039 Results for: No
Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)
In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. (Liber Genesis 49, 6)
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. (Liber Genesis 49, 10)
Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. (Liber Genesis 49, 11)
Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)
Issachar asinus fortis accubans inter terminos. (Liber Genesis 49, 14)
Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)
Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)
Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)
Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. (Liber Genesis 50, 11)
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, (Liber Genesis 50, 15)