Found 13039 Results for: No
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. (Liber Numeri 29, 38)
Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. (Liber Numeri 29, 39)
Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: (Liber Numeri 30, 4)
Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 8)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: (Liber Numeri 31, 5)
nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? (Liber Numeri 31, 16)
ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: (Liber Numeri 31, 17)
Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. (Liber Numeri 31, 20)