Found 13039 Results for: No
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, (Epistula ad Ephesios 4, 1)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)
Vos autem non ita didicistis Christum, (Epistula ad Ephesios 4, 20)
Renovamini autem spiritu mentis vestræ, (Epistula ad Ephesios 4, 23)
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. (Epistula ad Ephesios 4, 26)
Nolite locum dare diabolo: (Epistula ad Ephesios 4, 27)
qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. (Epistula ad Ephesios 4, 28)