Found 256 Results for: Nisi
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 13)
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 24)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)