Found 222 Results for: Mut
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)
Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. (Liber Psalmorum 105, 20)
Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. (Liber Psalmorum 108, 24)
et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei: (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. (Liber II Maccabaeorum 3, 29)
Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. (Liber Proverbiorum 22, 7)
et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. (Liber Proverbiorum 31, 5)
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. (Liber Proverbiorum 31, 8)
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet? (Liber Ecclesiastes 4, 11)
Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)