Found 1190 Results for: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom

  • Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)

  • At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 25)

  • Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)

  • Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron, (Liber Exodus 6, 27)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt. (Liber Exodus 7, 6)

  • Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : (Liber Exodus 7, 8)

  • Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)

  • Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina