Found 450 Results for: Misit
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 3)
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. (Evangelium secundum Marcum 8, 26)
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. (Evangelium secundum Marcum 9, 21)
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. (Evangelium secundum Marcum 9, 36)
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. (Evangelium secundum Marcum 12, 2)
Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 4)