Found 238 Results for: Mir
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. (Liber Iob 33, 7)
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia ; (Liber Iob 37, 5)
Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei. (Liber Iob 37, 14)
Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet? (Liber Iob 38, 37)
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. (Liber Psalmorum 8, 2)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! (Liber Psalmorum 8, 10)
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. (Liber Psalmorum 15, 3)
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. (Liber Psalmorum 16, 7)