Found 238 Results for: Mir
Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)
Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1, 5)
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 20)