Mosaico decorativo

Found 1481 Results for: Mea

  • Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël. (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)

  • Quoniam hæc dicit Dominus Deus: Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, (Prophetia Ezechielis 15, 7)

  • Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)

  • Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in prævaricatione qua despexit me. (Prophetia Ezechielis 17, 20)

  • Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)

  • in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 18, 9)

  • a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 17)

  • Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. (Prophetia Ezechielis 18, 19)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina