Found 3573 Results for: Man
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: (Liber Iob 4, 1)
Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; (Liber Iob 4, 3)
De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ; (Liber Iob 5, 12)
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. (Liber Iob 5, 15)
quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. (Liber Iob 5, 18)
In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. (Liber Iob 5, 20)
et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me? (Liber Iob 6, 9)
vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? (Liber Iob 6, 23)
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)