Found 191 Results for: Legem

  • et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei: (Liber I Maccabaeorum 1, 51)

  • Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: (Liber I Maccabaeorum 1, 55)

  • et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 60)

  • et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt: (Liber I Maccabaeorum 1, 66)

  • propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei: (Liber I Maccabaeorum 2, 21)

  • et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)

  • et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)

  • Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)

  • Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: (Liber I Maccabaeorum 4, 47)

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei: erat enim hæc eis ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)

  • et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. (Liber I Maccabaeorum 13, 48)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina