Mosaico decorativo

Found 2028 Results for: Lege Domini

  • Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? (Prophetia Michaeae 6, 9)

  • Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)

  • Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)

  • Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. (Prophetia Sophoniae 1, 1)

  • et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. (Prophetia Sophoniae 1, 6)

  • Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. (Prophetia Sophoniae 1, 9)

  • Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 2)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina