Mosaico decorativo

Found 473 Results for: Lav

  • Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam (Liber Exodus 2, 5)

  • Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. (Liber Exodus 9, 33)

  • Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)

  • Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus. (Liber Exodus 15, 19)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. (Liber Exodus 16, 31)

  • Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. (Liber Exodus 19, 10)

  • Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)

  • si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)

  • Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 14)

  • Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)

  • Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29, 4)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina