Mosaico decorativo

Found 401 Results for: Language: Verba

  • Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis. (Liber Iudith 7, 25)

  • Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filii Enan filii Nathaniæ filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, (Liber Iudith 8, 1)

  • Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. (Liber Iudith 10, 14)

  • Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. (Liber Iudith 11, 4)

  • Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)

  • Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit: (Liber Esther 4, 15)

  • Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena: (Liber Iob 6, 3)

  • Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)

  • Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? (Liber Iob 12, 11)

  • Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. (Liber Iob 15, 11)

  • Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? (Liber Iob 16, 3)

  • Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina