Found 591 Results for: Juxta
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)
Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 49)
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt: (Liber Numeri 5, 30)
Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. (Liber Numeri 6, 21)
Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. (Liber Numeri 7, 5)
Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. (Liber Numeri 7, 7)
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: (Liber Numeri 7, 13)
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: (Liber Numeri 7, 19)
Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)
juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, (Liber Numeri 8, 7)