Found 137 Results for: Judicia
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 164)
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. (Liber Psalmorum 118, 175)
Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. (Liber Psalmorum 147, 8)
Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. (Liber Psalmorum 147, 9)
Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. (Liber Proverbiorum 12, 5)
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)
Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. (Liber Proverbiorum 18, 19)
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. (Liber Proverbiorum 19, 29)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)