Found 645 Results for: Juda
Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. (Liber I Regum 14, 29)
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. (Liber I Regum 15, 7)
In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, (Liber I Regum 15, 9)
Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. (Liber I Regum 15, 17)
Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. (Liber I Regum 15, 23)
Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)
Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. (Liber I Regum 15, 33)
Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)
Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)
Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)
Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)