Found 361 Results for: Jesu Christo
Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (Epistula ad Ephesios 5, 32)
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: (Epistula ad Ephesios 6, 5)
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. (Epistula ad Philippenses 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Philippenses 1, 2)
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: (Epistula ad Philippenses 1, 6)
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, (Epistula ad Philippenses 1, 13)
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: (Epistula ad Philippenses 1, 23)
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: (Epistula ad Philippenses 1, 29)