Found 784 Results for: Jerusalem

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, (Actus Apostolorum 13, 27)

  • qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. (Actus Apostolorum 13, 31)

  • Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. (Actus Apostolorum 15, 2)

  • Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. (Actus Apostolorum 15, 34)

  • Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: (Actus Apostolorum 20, 22)

  • Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 15)

  • Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 31)

  • sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina