Found 314 Results for: Jacob
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)
Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)
et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël. (Liber Ecclesiasticus 45, 21)
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)
qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)
et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. (Liber Isaiae 2, 5)
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)