Found 2834 Results for: Ite
Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)
Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. (Liber Deuteronomii 24, 8)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)
Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: (Liber Deuteronomii 27, 4)
Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)
Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. (Liber Deuteronomii 28, 30)
Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum: (Liber Deuteronomii 28, 46)
Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis. (Liber Deuteronomii 29, 9)
ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. (Liber Deuteronomii 29, 13)
Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. (Liber Deuteronomii 29, 29)
