Mosaico decorativo

Found 1178 Results for: In Terra

  • Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)

  • Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)

  • et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es. (Prophetia Ezechielis 16, 29)

  • Et tulit de semine terræ, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud. (Prophetia Ezechielis 17, 5)

  • In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)

  • Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? (Prophetia Ezechielis 18, 2)

  • didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius. (Prophetia Ezechielis 19, 7)

  • Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti. (Prophetia Ezechielis 19, 13)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina