Found 14 Results for: Immaculata
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)
Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. (Liber Leviticus 3, 6)
Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. (Liber Leviticus 13, 57)
Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. (Liber Numeri 28, 31)
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)
Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. (Liber Psalmorum 18, 8)
et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. (Liber Psalmorum 100, 2)
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. (Liber Psalmorum 100, 6)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
et ætas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. (Liber Ecclesiasticus 40, 19)