Found 316 Results for: Illos
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: (Liber Ieremiae 43, 12)
Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)
Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu. (Liber Baruch 4, 11)
Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, (Liber Baruch 4, 15)
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: (Liber Baruch 5, 6)
Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 39)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii: ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione. (Liber Baruch 6, 71)
neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: (Prophetia Ezechielis 3, 6)
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)
Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. (Prophetia Ezechielis 16, 21)