Found 608 Results for: Illius
In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)
Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: (Liber Ecclesiasticus 12, 10)
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. (Liber Ecclesiasticus 13, 15)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)
Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: (Liber Ecclesiasticus 14, 23)
qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: (Liber Ecclesiasticus 14, 24)
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 26)