Found 2581 Results for: Ibi
et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 2)
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)