Found 136 Results for: Hunc
Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)
hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: (Actus Apostolorum 2, 23)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. (Actus Apostolorum 2, 33)
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)