Mosaico decorativo

Found 104 Results for: Hit

  • Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus. (Liber II Samuelis 16, 20)

  • Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. (Liber II Samuelis 16, 21)

  • Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. (Liber II Samuelis 17, 1)

  • Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. (Liber II Samuelis 17, 5)

  • Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? (Liber II Samuelis 17, 6)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)

  • Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. (Liber II Samuelis 17, 21)

  • Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. (Liber II Samuelis 17, 23)

  • Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. (Liber II Samuelis 23, 9)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina