Found 30 Results for: Heli

  • Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)

  • Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, (Liber I Samuelis 3, 8)

  • et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)

  • In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. (Liber I Samuelis 3, 12)

  • Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum. (Liber I Samuelis 3, 14)

  • Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)

  • Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum. (Liber I Samuelis 3, 16)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)

  • Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina