Found 184 Results for: Gladio

  • Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)

  • Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum: (Prophetia Ezechielis 26, 8)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 28, 23)

  • Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ. (Prophetia Ezechielis 29, 10)

  • Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 30, 5)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 17)

  • Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum. (Prophetia Ezechielis 31, 17)

  • Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est: attraxerunt eam et omnes populos ejus. (Prophetia Ezechielis 32, 20)

  • Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio. (Prophetia Ezechielis 32, 21)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina