Found 122 Results for: Galaad
Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 23)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. (Liber I Paralipomenon 5, 14)
Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)
Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 80)
Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, (Liber I Paralipomenon 26, 31)
et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner: (Liber I Paralipomenon 27, 21)