Found 130 Results for: Fuerunt
Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios. (Liber Esdrae 10, 44)
Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, (Liber Nehemiae 10, 1)
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)
Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum. (Liber Iob 9, 25)
Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. (Liber Iob 24, 13)
indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. (Liber Iob 36, 9)
Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 42, 13)
Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 4)
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. (Liber Psalmorum 86, 4)
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. (Liber Psalmorum 86, 6)
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ; (Liber Psalmorum 105, 7)
Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)