Found 64 Results for: Foris
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. (Apocalypsis Ioannis 5, 1)
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. (Apocalypsis Ioannis 22, 15)