Found 464 Results for: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio
Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. (Liber Genesis 21, 27)
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)
Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)
Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)
Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. (Liber Genesis 22, 19)
Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. (Liber Genesis 23, 2)