Found 561 Results for: Filiis
qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël: (Liber Iudicum 12, 9)
Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero? (Liber Iudicum 14, 16)
Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)
Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienæ, quæ non est de filiis Israël: sed transibo usque Gabaa, (Liber Iudicum 19, 12)
Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)
Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum. (Liber Iudicum 20, 21)
Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. (Liber Iudicum 21, 1)
Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis. (Liber Iudicum 21, 20)
Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. (Liber Ruth 1, 3)
Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: (Liber I Samuelis 1, 4)
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)
Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)