Found 1397 Results for: Filii Israel
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. (Liber I Paralipomenon 26, 11)
Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. (Liber I Paralipomenon 26, 21)
Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)
Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. (Liber I Paralipomenon 26, 24)
Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. (Liber I Paralipomenon 26, 29)
Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant. (Liber I Paralipomenon 27, 1)
Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)
Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)
tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. (Liber II Paralipomenon 5, 12)
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. (Liber II Paralipomenon 6, 16)
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 7, 3)
de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)