Found 2315 Results for: Filii David
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)