Found 1439 Results for: Filii Adam
Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi: (Liber Iudicum 3, 5)
Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. (Liber Iudicum 3, 12)
Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)
Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)
et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)
Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)
Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)
In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. (Liber Iudicum 5, 6)
Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, (Liber Iudicum 6, 1)
Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. (Liber Iudicum 7, 14)
Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. (Liber Iudicum 8, 19)